CULDEI seu COLIDEI

CULDEI seu COLIDEI
CULDEI, seu COLIDEI
Monachi et Sacerdotes, apud Scotos Hibernosque olim, de quibus vide Hect. Boethium, Histor. l. 6. ubi ait, illos, quod sedulo praedicationi vacarent, essentque in oratione frequentes, ab incolis Cultores Dei esse appellatos: invaluisseque id nomen apud vulgus in tantum, ut Sacerdotes omnes vulgo Culdei, i. e. Cultores Dei dicetentur. Idem addit, Pontificem inter se communi suffragiô delegisse, penes quem divinarum rerum esset potestas, eumque multos deinceps annos Scotorum Episcopum esse vocatum. Sed et extra Albaniam hoc nomen auditum esse, refert Iac. Usserius Archiepiscopus Armachanus, qui ait, in Entili sive Berdseya insul. Monachis, et in Hibernia presbyteris saecularibus, id nominis esse attributum. Illam enim suô tempore a Monachis religiosissimis inhabitatam scripsit Geraldus Cambrensis, quos Caelibes vel Colideos voca verint, Itiner. Cambr. l. 1. 2. c. 6. In maforibus quoque Ultoniensium Ecclesiis, presbyteros, qui Choro inservientes divina celebrabant officia, Colideos, eorumque Praesidem Priorem Colideorum appellatum esse, scribit Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”